Vita|Divi

Página 4 de 7 Anterior  1, 2, 3, 4, 5, 6, 7  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Ulpius em Qua 29 Jul - 1:32

At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem appellat.



Vini parcissimum ne inimici quidem negaverunt. Marci Catonis est: unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rem publicam sobrium accessisse. 


Nam circa victum Gaius Oppius adeo indifferentem docet, ut quondam ab hospite conditum oleum pro viridi adpositum aspernantibus ceteris solum etiam largius appetisse scribat, ne hospitem aut neglegentiae aut rusticitatis videretur arguere.
avatar
Ulpius
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 12

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Fausta em Qua 29 Jul - 11:46


Abstinentiam neque in imperiis neque in magistratibus praestitit. Ut enim quidam monumentis suis testati sunt, in Hispania pro consule et a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni et Lusitanorum quaedam oppida, quanquam nec imperata detrectarent et advenienti portas patefacerent, diripuit hostiliter.
avatar
Fausta
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Attalus em Qua 29 Jul - 11:48

In Gallia fana templaque deum donis referta expilavit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum; unde factum, ut auro abundaret ternisque milibus nummum in libras promercale per Italiam provinciasque divenderet. In primo consulatu tria milia pondo auri furatus et Capitolio tantundem inaurati aeris reposuit. 
avatar
Attalus
|Consul|
|Consul|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Fausta em Qua 29 Jul - 11:49


Societates ac regna pretio dedit, ut qui uni Ptolemaeo prope sex milia talentorum suo Pompeique nomine abstulerit. Postea vero evidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum civilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
avatar
Fausta
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Attalus em Qua 29 Jul - 11:51

Eloquentia militarique re aut aequavit praestantissimorum gloriam aut excessit. 


Post accusationem Dolabellae haud dubie principibus patronis adnumeratus est. 


Certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se videre, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere; et ad Cornelium Nepotem de eodem ita scripsit: 'quid? oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt? quis sententiis aut acutior aut crebrior? quis verbis aut ornatior aut elegantior?' genus eloquentiae dum taxat adulescens adhuc Strabonis Caesaris secutus videtur, cuius etiam ex oratione, quae inscribitur 'pro Sardis,' ad verbum nonnulla transtulit in divinationem suam.
avatar
Attalus
|Consul|
|Consul|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Fausta em Qua 29 Jul - 11:53


Pronuntiasse autem dicitur voce acuta, ardenti motu gestuque, non sine venustate.

Orationes aliquas reliquit, inter quas temere quaedam feruntur. 'Pro Quinto Metello' non immerito Augustus existimat magis ab actuaris exceptam male subsequentibus verba dicentis, quam ab ipso editam; nam in quibusdam exemplaribus invenio ne inscriptam quidem 'pro Metello,' sed 'quam scripsit Metello,' cum ex persona Caesaris sermo sit Metellum seque adversus communium obtrectatorum criminationes purgantis.

avatar
Fausta
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Attalus em Qua 29 Jul - 11:55

'Apud milites' quoque 'in Hispania' idem Augustus vix ipsius putat, quae tamen duplex fertur: una quasi priore habita proelio, altera posteriore, quo Asinius Pollio ne tempus quidem contionandi habuisse eum dicit subita hostium incursione.
avatar
Attalus
|Consul|
|Consul|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Dexteria em Qui 30 Jul - 20:39

Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani.

Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleverit.


avatar
Dexteria
Quaestor
Quaestor

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Dexteria em Qui 30 Jul - 20:40


De commentariis Caesaris Cicero in eodem Bruto sic refert: 'commentarios scripsit valde quidem probandos: nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta; sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere, sanos quidem homines a scribendo deterruit.'
avatar
Dexteria
Quaestor
Quaestor

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Dexteria em Qui 30 Jul - 20:41


De isdem commentariis Hirtius ita praedicat: 'adeo probantur omnium iudicio, ut praerepta, non praebita facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio; ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perscripserit, scimus.'
avatar
Dexteria
Quaestor
Quaestor

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Magius em Qui 30 Jul - 20:52

Pollio Asinius parum diligenter parumque integra veritate compositos putat, cum Caesar pleraque et quae per alios erant gesta temere crediderit et quae per se, vel consulto vel etiam memoria lapsus perperam ediderit; existimatque rescripturum et correcturum fuisse. 


Reliquit et 'de analogia' duos libros et 'Anticatones' totidem ac praeterea poema quod inscribitur Iter. 


Quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia conventibus peractis ad exercitum rediret, sequentes sub tempus Mundensis proelii fecit; novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem quarto et vicensimo die pervenit.
avatar
Magius
SupremeCourt
SupremeCourt

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Magius em Qui 30 Jul - 20:53

Epistulae quoque eius ad senatum extant, quas primum videtur ad paginas et formam memorialis libelli convertisse, cum antea consules et duces non nisi transversa charta scriptas mitterent. 


Extant et ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si qui investigare et persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet. 
avatar
Magius
SupremeCourt
SupremeCourt

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Magius em Qui 30 Jul - 20:55

Feruntur a puero et ab adulescentulo quaedam scripta, ut 'Laudes Herculis,' tragoedia 'Oedipus,' item 'Dicta collectanea'


quos omnis libellos vetuit Augustus publicari in epistula, quam brevem admodum ac simplicem ad Pompeium Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, misit.
avatar
Magius
SupremeCourt
SupremeCourt

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Scapula em Qui 30 Jul - 21:09


Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens erat.

In agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol seu imber esset; longissimas vias incredibili celeritate confecit, expeditus, meritoria raeda, centena passuum milia in singulos dies; si flumina morarentur, nando traiciens vel innixus inflatis utribus, ut persaepe nuntios de se praevenerit.

avatar
Scapula
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Scapula em Qui 30 Jul - 21:10


In obeundis expeditionibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se portus et navigationem et accessum ad insulam explorasset.

At idem obsessione castrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitu penetravit ad suos.

avatar
Scapula
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Scapula em Qui 30 Jul - 21:11


A Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accersendas frustra saepe misisset, novissime ipse clam noctu parvulum navigium solus obvoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere adversae tempestati passus est quam paene obrutus fluctibus.
avatar
Scapula
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Axius em Qui 30 Jul - 23:34

Ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam vel retardatus est. Cum immolanti aufugisset hostia, profectionem adversus Scipionem et Iubam non distulit. 


Prolapsus etiam in egressu navis verso ad melius omine: 'teneo te,' inquit, 'Africa.' 


Ad eludendas autem vaticinationes, quibus felix et invictum in ea provincia fataliter Scipionum nomen ferebatur, despectissimum quendam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium vitae Saluitoni cognomen erat, in castris secum habuit.
avatar
Axius
|Consul|
|Consul|

Academy : 24

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Felix em Sex 31 Jul - 0:20


Proelia non tantum destinato, sed ex occasione sumebat ac saepe ab itinere statim, interdum spurcissimis tempestatibus, cum minime quis moturum putaret; nec nisi tempore extremo ad dimicandum cunctatior factus est, quo saepius vicisset, hoc minus experiendos casus opinans nihilque se tantum adquisiturum victoria, quantum...
avatar
Felix
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 6

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Felix em Sex 31 Jul - 0:21


....hostem fudit, quin castris quoque exueret: ita ut nullum spatium perterritis dabat. Ancipiti proelio equos dimittebat et in primis suum, quo maior permanendi necessitas imponeretur auxilio fugae erepto.
avatar
Felix
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 6

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Felix em Sex 31 Jul - 0:22


Utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit; cuius etiam instar pro aede Veneris Genetricis postea dedicavit.
avatar
Felix
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 6

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Felix em Sex 31 Jul - 0:23


Inclinatam aciem solus saepe restituit obsistens fugientibus retinensque singulos et contortis faucibus convertens in hostem et quidem adeo plerumque trepidos, ut aquilifero moranti se cuspide sit comminatus, alius in manu detinentis reliquerit signum.

avatar
Felix
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 6

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Felix em Sex 31 Jul - 0:24


Non minor illa constantia eius, maiora etiam indicia fuerint.

Post aciem Pharsalicam cum praemissis in Asiam copiis per angustias Hellesponti vectoria navicula traiceret, L. Cassium partis adversae cum decem rostratis navibus obvium sibi neque refugit et comminus tendens, ultro ad deditionem hortatus, supplicem ad se recepit.

avatar
Felix
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 6

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Felix em Sex 31 Jul - 0:25


Alexandriae circa oppugnationem pontis eruptione hostium subita conpulsus in scapham pluribus eodem praecipitantibus, cum desilisset in mare, nando per ducentos passus evasit ad proximam navem, elata laeva, ne libelli quos tenebat madefierent, paludamentum mordicus trahens, ne spolio poteretur hostis.
avatar
Felix
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 6

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Tilia em Sex 31 Jul - 20:15

Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a viribus, tractabatque pari severitate atque indulgentia. 


Non enim ubique ac semper, sed cum hostis in proximo esset, coercebat: tum maxime exactor gravissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis omnibus quo vellet subito educeret.
avatar
Tilia
Quaestor
Quaestor

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Taurus em Sex 31 Jul - 20:16


Quod etiam sine causa plerumque faciebat, praecipue pluviis et festis diebus.

Ac subinde observandum se admonens repente interdiu vel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.

avatar
Taurus
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 4 de 7 Anterior  1, 2, 3, 4, 5, 6, 7  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo

- Tópicos similares

 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum