Vita|Divi

Página 7 de 7 Anterior  1, 2, 3, 4, 5, 6, 7

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Aufidia em Dom 2 Ago - 0:24


Funere indicto rogus extructus est in Martio campo iuxta Iuliae tumulum et pro rostris aurata aedes ad simulacrum templi Veneris Genetricis collocata; intraque lectus eburneus auro ac purpura stratus et ad caput tropaeum cum veste, in qua fuerat occisus.
avatar
Aufidia
|Tribunus|
|Tribunus|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Terentius em Dom 2 Ago - 0:25

Praeferentibus munera, quia suffecturus dies non videbatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque vellet itineribus urbis, portaret in Campum
avatar
Terentius
|Aedīlis|Curules|
|Aedīlis|Curules|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Aufidia em Dom 2 Ago - 0:27


Inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et invidiam caedis eius accommodata, ex Pacuvi Armorum iudicio: men servasse, ut essent qui me perderent?

Et ex Electra Acili ad similem sententiam.

avatar
Aufidia
|Tribunus|
|Tribunus|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Sinnae em Dom 2 Ago - 14:07


Laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiavit senatus consultum, quo omnia simul ei divina atque humana decreverat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se verba addidit.
avatar
Sinnae
|Princeps Senatus|
|Princeps Senatus|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Thivs em Dom 2 Ago - 14:08

Lectum pro rostris in forum magistratus et honoribus functi detulerunt.

Quem cum pars in Capitolini Iovis cella cremare pars in curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia, quicquid praeterea ad donum aderat, congessit.

avatar
Thivs
|Magister Officiorum|
|Magister Officiorum|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Fabricia em Dom 2 Ago - 14:10

Deinde tibicines et scaenici artifices vestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et liberorum bullas atque praetextas.

In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.

avatar
Fabricia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Sinnae em Dom 2 Ago - 14:13


Plebs statim a funere ad domum Bruti et Cassii cum facibus tetendit atque aegre repulsa obvium sibi Helvium Cinnam per errorem nominis, quasi Cornelius is esset, quem graviter pridie contionatum de Caesare requirebat, occidit caputque eius praefixum hastae circumtulit.

Postea solidam columnam prope viginti pedum lapidis Numidici in foro statuit inscripsitque PARENTI PATRIAE. Apud eam longo tempore sacrificare, vota suscipere, controversias quasdam interposito per Caesarem iure iurando distrahere perseveravit.

avatar
Sinnae
|Princeps Senatus|
|Princeps Senatus|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Thivs em Dom 2 Ago - 14:15


Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque voluisse se diutius vivere neque curasse quod valitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse.
avatar
Thivs
|Magister Officiorum|
|Magister Officiorum|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Fabricia em Dom 2 Ago - 14:16


Sunt qui putent, confisum eum novissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis adinspectantium se removisse.
avatar
Fabricia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Flavius em Dom 2 Ago - 19:17

Alii e diverso opinantur insidias undique imminentis subire semel quam cavere semper sollicitum maluisse. Quidam dicere etiam solitum ferunt: non tam sua quam rei publicae interesse, uti salvus esset: se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicam, si quid sibi eveniret, neque quietam fore et aliquanto deteriore condicione civilia bella subituram.
avatar
Flavius
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 1

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Gia em Dom 2 Ago - 19:19

Illud plane inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene ex sententia obtigisse. Nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima valitudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optaverat; et pridie quam occideretur, in sermone nato super cenam apud Marcum Lepidum, quisnam esset finis vitae commodissimus, repentinum inopinatumque praetulerat.
avatar
Gia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Siccia em Dom 2 Ago - 19:21

Periit sexto et quinquagensimo aetatis anno atque in deorum numerum relatus est, non ore modo decernentium, sed et persuasione volgi.
avatar
Siccia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Plautius em Dom 2 Ago - 19:22

Siquidem ludis, quos primos consecratos ei heres Augustus edebat, stella crinita per septem continuos dies fulsit exoriens circa undecimam horam, creditumque est animam esse Caesaris in caelum recepti; et hac de causa simulacro eius in vertice additur stella.
avatar
Plautius
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Siccia em Dom 2 Ago - 19:23

Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari, ac ne umquam eo die senatus ageretur.
avatar
Siccia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Plautius em Dom 2 Ago - 19:29

Percussorum autem fere neque triennio quisquam amplius supervixit neque sua morte defunctus est.
avatar
Plautius
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 2

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Gia em Dom 2 Ago - 19:31

Damnati omnes alius alio casu periit, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet eodem illo pugione, quo Caesarem violaverant, interemerunt.
avatar
Gia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Gia em Dom 2 Ago - 19:34

Finis
avatar
Gia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 7 de 7 Anterior  1, 2, 3, 4, 5, 6, 7

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo

- Tópicos similares

 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum