Vita|Divi

Página 6 de 7 Anterior  1, 2, 3, 4, 5, 6, 7  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Valerius em Sab 1 Ago - 18:40

Debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus habere quae dicat.

Eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum vellet; nec pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset.
avatar
Valerius
Executor|Dux|Caesar
Executor|Dux|Caesar

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Vistilia em Sab 1 Ago - 18:42

Verum praecipuam et exitiabilem sibi invidiam hinc maxime movit. 


Adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis universos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit
avatar
Vistilia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Attica em Sab 1 Ago - 18:44


Quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere; alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari vultu respexisse.
avatar
Attica
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Valerius em Sab 1 Ago - 18:46


Idque factum eius tanto intolerabilius est visum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praetervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamaverit:

'repete ergo a me Aquila rem publicam tribunus!' et nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: 'si tamen per Pontium Aquilam licuerit.'

avatar
Valerius
Executor|Dux|Caesar
Executor|Dux|Caesar

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Attica em Sab 1 Ago - 18:49


Adiecit ad tam insignem despecti senatus contumeliam multo arrogantius factum.

Nam cum in sacrificio Latinarum revertente eo inter inmodicas ac novas populi acclamationes quidam e turba statuae eius coronam lauream candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis Epidius Marullus Caesetiusque Flavus coronae fasciam detrahi hominemque duci in vincula iussissent, dolens seu parum prospere motam regni mentionem sive, ut ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos graviter increpitos potestate privavit.

avatar
Attica
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Valerius em Sab 1 Ago - 18:52


Neque ex eo infamiam affectati etiam regii nominis discutere valuit, quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, non regem esse responderit et Lupercalibus pro rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo diadema reppulerit atque in Capitolium Iovi Optimo Maximo miserit.
avatar
Valerius
Executor|Dux|Caesar
Executor|Dux|Caesar

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Vistilia em Sab 1 Ago - 18:55

Quin etiam varia fama percrebruit migraturum Alexandream vel Ilium, translatis simul opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procuratione urbis amicis permissa, proximo autem senatu Lucium Cottam quindecimvirum sententiam dicturum, ut, quoniam fatalibus libris contineretur Parthos nisi a rege non posse vinci, Caesar rex appellaretur.
avatar
Vistilia
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 3

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Terentius em Sab 1 Ago - 19:01

Quae causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne assentiri necesse esset. 


Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe bini ternive ceperant, in unum omnes contulerunt, ne populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam palamque detrectante dominationem atque assertores flagitante.
avatar
Terentius
|Aedīlis|Curules|
|Aedīlis|Curules|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Briseis em Sab 1 Ago - 23:11


Peregrinis in senatum allectis libellus propositus est:

'Bonum factum: ne quis senatori novo curiam monstrare velit!' et illa vulgo canebantur:

Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam:
Galli bracas deposuerunt, latum clavum sumpserunt.'



_________________
avatar
Briseis
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Achilles em Sab 1 Ago - 23:13


Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animadverti ex more iussisset, ab universis conclamatum est non esse eum consulem.

Post remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium.


_________________
avatar
Achilles
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Briseis em Sab 1 Ago - 23:16


Subscripsere quidam Luci Bruti statuae: 'utinam viveres!' item ipsius Caesaris:

Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est:
hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est.



_________________
avatar
Briseis
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Achilles em Sab 1 Ago - 23:18

Conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis.

Qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia vocantem partibus divisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra via vel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.


_________________
avatar
Achilles
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Briseis em Sab 1 Ago - 23:21

Sed Caesari futura caedes evidentibus prodigiis denuntiata est.

Paucos ante menses, cum in colonia Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas villas vetustissima sepulcra dissicerent idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monimento, in quo dicebatur Capys conditor Capuae sepultus, inventa est conscripta litteris verbisque Graecis hac sententia: quandoque ossa Capyis detecta essent, fore ut illo prognatus manu consanguineorum necaretur magnisque mox Italiae cladibus vindicaretur.


_________________
avatar
Briseis
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Achilles em Sab 1 Ago - 23:23


Cuius rei, ne quis fabulosam aut commenticiam putet, auctor est Cornelius Balbus, familiarissimus Caesaris.

Proximis diebus equorum greges, quos in traiciendo Rubiconi flumini consecrarat ac vagos et sine custode dimiserat, comperit pertinacissime pabulo abstinere ubertimque flere.


_________________
avatar
Achilles
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Briseis em Sab 1 Ago - 23:26


Et immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur.

Pridie autem easdem Idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt.



_________________
avatar
Briseis
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Achilles em Sab 1 Ago - 23:28


Ea vero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, alias cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac subito cubiculi fores sponte patuerunt.

_________________
avatar
Achilles
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Briseis em Sab 1 Ago - 23:29


Ob haec simul et ob infirmam valitudinem diu cunctatus an se contineret et quae apud senatum proposuerat agere differret, tandem Decimo Bruto adhortante, ne frequentis ac iam dudum opperientis destitueret, quinta fere hora progressus est libellumque insidiarum indicem ab obvio quodam porrectum libellis ceteris, quos sinistra manu tenebat, quasi mox lecturus commiscuit.

_________________
avatar
Briseis
|Patricius|
|Patricius|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Achilles em Sab 1 Ago - 23:32


Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent: quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.

_________________
avatar
Achilles
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Achilles em Sab 1 Ago - 23:34

Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renventique et gestum in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit:

deinde clamantem: 'ista quidem vis est!' alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum.



_________________
avatar
Achilles
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Aufidia em Dom 2 Ago - 0:15


Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvoluit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte velata.
avatar
Aufidia
|Tribunus|
|Tribunus|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Terentius em Dom 2 Ago - 0:16

Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ σὺ τέκνον; 


Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae impositum, dependente brachio, tres servoli domum rettulerunt. 
avatar
Terentius
|Aedīlis|Curules|
|Aedīlis|Curules|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Aufidia em Dom 2 Ago - 0:18


Nec in tot vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.

Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere, sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.

avatar
Aufidia
|Tribunus|
|Tribunus|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Terentius em Dom 2 Ago - 0:19

Postulante ergo Lucio Pisone socero testamentum eius aperitur recitaturque in Antoni domo, quod Idibus Septembribus proximis in Lavicano suo fecerat demandaveratque virgini Vestali maximae. 
avatar
Terentius
|Aedīlis|Curules|
|Aedīlis|Curules|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Aufidia em Dom 2 Ago - 0:20


Quintus Tubero tradit heredem ab eo scribi solitum ex consulatu ipsius primo usque ad initium civilis belli Cn. Pompeium, idque militibus pro contione recitatum.
avatar
Aufidia
|Tribunus|
|Tribunus|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Terentius em Dom 2 Ago - 0:22

Sed novissimo testamento tres instituit heredes sororum nepotes, Gaium Octavium ex dodrante, et Lucium Pinarium et Quintum Pedium ex quadrante reliquos; in ima cera Gaium Octavium etiam in familiam nomenque adoptavit; plerosque percussorum in tutoribus fili, si qui sibi nasceretur, nominavit, Decimum Brutum etiam in secundis heredibus. 


Populo hortos circa Tiberim publice et viritim trecenos sestertios legavit.
avatar
Terentius
|Aedīlis|Curules|
|Aedīlis|Curules|

Academy : 5

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 6 de 7 Anterior  1, 2, 3, 4, 5, 6, 7  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo

- Tópicos similares

 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum