Vita|Divi

Página 11 de 17 Anterior  1 ... 7 ... 10, 11, 12 ... 17  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:18

Fama vero hostilium copiarum perterritos non negando minuendove, sed insuper amplificando ementiendoque confirmabat.

Itaque cum expectatio adventus Iubae terribilis esset, convocatis ad contionem militibus: 'Scitote,' inquit, 'paucissimis his diebus regem adfuturum cum decem legionibus, equitum triginta, levis armaturae centum milibus, elephantis trecentis'.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:20

'Proinde desinant quidam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum habeo, credant; aut quidem vetustissima nave impositos quocumque vento in quascumque terras iubebo avehi.'

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:22


Delicta neque observabat omnia neque pro modo exsequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus conivebat in ceteris.

Ac nonnumquam post magnam pugnam atque victoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciviendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:23


Nec milites eos pro contione, sed blandiore nomine commilitones appellabat habebatque tam cultos, ut argento et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:25

Diligebat quoque usque adeo, ut audita clade Tituriana barbam capillumque summiserit nec ante dempserit quam vindicasset.


Quibus rebus et devotissimos sibi et fortissimos reddidit. 


Ingresso civile bellum centuriones cuiusque legionis singulos equites e viatico suo optulerunt, universi milites gratuitam et sine frumento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam locupletiores in se contulissent.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:27


Neque in tam diuturno spatio quisquam omnino descivit, plerique capti concessam sibi sub condicione vitam, si militare adversus eum vellent, recusarunt.

Famem et ceteras necessitates, non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios obsiderent, tanto opere tolerabant, ut Dyrrachina munitione Pompeius viso genere panis ex herba, quo sustinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit amoverique ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et pertinacia hostis animi suorum frangerentur.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sex 31 Jul - 20:30


Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est quod adverso semel apud Dyrrachium proelio poenam in se ultro depoposcerunt, ut consolandos eos magis imperator quam puniendos habuerit.

Ceteris proeliis innumeras adversariorum copias multis partibus ipsi pauciores facile superarunt.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sab 1 Ago - 0:21

Denique una sextae legionis cohors praeposita castello quattuor Pompei legiones per aliquot horas sustinuit paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta milia intra vallum reperta sunt. 


Nec mirum, si quis singulorum facta respiciat, vel Cassi Scaevae centurionis vel Gai Acili militis, ne de pluribus referam.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sab 1 Ago - 0:23


Scaeva excusso oculo, transfixus femore et umero, centum et viginti ictibus scuto perforato, custodiam portae commissi castelli retinuit.

Acilius navali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in navem umbone obvios agens.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Convidado em Sab 1 Ago - 0:25


Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino moverunt, civilibus aliquas, sed ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Vita|Divi

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 11 de 17 Anterior  1 ... 7 ... 10, 11, 12 ... 17  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo

- Tópicos similares

 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum