Carminvm..:

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Carminvm..:

Mensagem por Marc em Ter 20 Ago - 2:26


I

Motum ex Metello consule civicum bellique causas et vitia et modos ludumque Fortunae gravisque principum amicitias et arma nondum expiatis uncta cruoribus, periculosae plenum opus aleae, tractas et incedis per ignis suppositos cineri doloso.

Paulum severae Musa tragoediae desit theatris; mox, ubi publicas res ordinaris, grande munus Cecropio repetes coturno, insigne maestis praesidium reis et consulenti, Pollio, curiae, cui laurus aeternos honores Delmatico peperit triumpho.              

Iam nunc minaci murmure cornuum perstringis auris, iam litui strepunt, iam fulgor armorum fugacis terret equos equitumque voltus.              
avatar
Marc
|SemiDeus|
|SemiDeus|

Academy : 78

http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qua 10 Jun - 18:37


Audire magnos iam videor duces non indecoro pulvere sordidos et cuncta terrarum subacta praeter atrocem animum Catonis.

Iuno et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat impotens tellure, victorum nepotes rettulit inferias Iugurthae.

Quis non Latino sanguine pinguior campus sepulcris impia proelia testatur auditumque Medis Hesperiae sonitum ruinae?

Qui gurges aut quae flumina lugubris ignara belli?

Quod mare Dauniae non decoloravere caedes?

Quae caret ora cruore nostro?


Sed ne relictis, Musa procax, iocis Ceae retractes munera Neniae, mecum Dionaeo sub antro quaere modos leviore plectro.


_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Angitia em Sab 13 Jun - 23:26



II

Nullus argento color est avaris abdito terris, inimice lamnae Crispe Sallusti, nisi temperato splendeat usu.

Vivet extento Proculeius aevo, notus in fratres animi paterni; illum aget pinna metuente solui Fama superstes.

Latius regnes avidum domando spiritum quam si Libyam remotis Gadibus iungas et uterque Poenu serviat uni.

Crescit indulgens sibi dirus hydrops nec sitim pellit, nisi causa morbi fugerit venis et aquosus albo corpore languor.

Redditum Cyri solio Prahaten dissidens plebi numero beatorum eximit Virtus populumque falsis dedocet uti vocibus, regnum et diadema tutum deferens uni propriamque laurum quisquis ingentis oculo inretorto spectat acervos.



avatar
Angitia
Deusa
Deusa

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Angitia em Sab 13 Jun - 23:33



III

Aequam memento rebus in arduis servare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia, moriture Delli, seu maestus omni tempore vixeris seu te in remoto gramine per die festos reclinatum bearis interiore nota Falerni.

Quo pinus ingens albaque populus umbram hospitalem consociare amant ramis? Quid obliquo laborat lympha fugax trepidare rivo?

Huc vina et unguenta et nimium brevis flores amoenae ferre iube rosae, dum res et aetas et Sororum fila trium patiuntur atra.

Cedes coemptis saltibus et domo villaque, flauvs quam Tiberis lavit, cedes, et exstructis in altum divitiis potietur heres.

Divesne prisco natus ab Inacho nil interest an pauper et infima de gente sub divo moreris, victima nil miserantis Orci; omnes eodem cogimur, omnium versatur urna serius ocius sors exitura et nos in aeternum exilium impositura cumbae.


avatar
Angitia
Deusa
Deusa

Academy : 6

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Neptunus em Dom 14 Jun - 0:46


IV

Ne sit ancillae tibi amor pudori, Xanthia Phoceu: prius insolentem serva Briseis niveo colore movit Anchillem; movit Aiacem Telamone natum forma captivae dominum Tecmessae; arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore et ademptus Hector tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais.

Nescias an te generum beati Phyllidis flavae decorent parentes; regium certe genus et penatis maeret iniquos.

Crede non illam tibi de scelesta plebe delectam, neque sic fidelem, sic lucro aversam potuisse nasci matre pudenda.

Bracchia et voltum teretisque suras integer laudo: fuge suspicari cuius octauvm trepidavit aetas claudere lustrum.

avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:10


V

Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia comparis aequare nec tauri ruentis  in venerem tolerare pondus.

Circa virentis est animus tuae  campos iuvencae, nunc fluviis gravem solantis aestum, nunc in udo ludere cum vitulis salicto praegestientis.

Tolle cupidinem immitis uvae: iam tibi lividos  distinguet autumnus racemos purpureo varius colore; iam te sequetur; currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos; iam proterva fronte petet Lalage maritum, dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.



_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:12



VI

Septimi, Gadis aditure mecum et Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et barbaras Syrtis, ubi Maura semper aestuat unda, Tibur Argeo positum colono sit meae sedes utinam senectae, sit modus lasso maris et viarum militiaeque.

Unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ovibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho.

Ille terrarum mihi praeter omnis angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt viridique certat baca Venafro, ver ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas et amicus Aulon fertili Baccho minimum Falerni invidet uvis.

Ille te mecum locus et beatae postulant arces; ibi tu calentem debita sparges lacrima favilla vatis amici.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:14



VII

O saepe mecum tempus in ultimum deducte Bruto militiae duce, quis te redonavit Quiritem dis patriis Italoque caelo, Pompei, meorum prime sodalium, cum quo morantem saepe diem mero fregi, coronatus nitentis malobathro Syrio capillos?

Tecum Philippos et celerem fugam sensi relicta non bene parmula, cum fracta virtus et minaces turpe solum tetigere ment sed me per hostis Mercurius celer denso paventem sustulit aere, te rursus in bellum resorbens unda fretis tulit aestuosis.

Ergo obligatam redde Iovi dapem longaque fessum militia latus depone sub lauru mea, nec parce cadis tibi destinatis.

Oblivioso levia Massico ciboria exple, funde capacibus unguenta de conchis. Quis udo deproperare apio coronas curatve myrto?
Quem Venus arbitrum dicet bibendi?

Non ego sanius bacchabor Edonis: recepto dulce mihi furere est amico.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:16



VIII

Ulla si iuris tibi peierati poena, Barine, nocuisset umquam, dente si nigro fieres vel uno turpior ungui, crederem; sed tu simul obligasti perfidum votis caput, enitescis pulchrior multo iuvenumque prodi publica cura.

Expedit matris cineres opertos fallere et toto taciturna noctis signa cum caelo gelidaque divos morte carentis.

Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident simplices Nymphae, ferus et Cupido semper ardentis acuens sagittas cote cruenta.

Adde quod pubes tibi crescit omnis, servitus crescit nova nec priores impiae tectum dominae relinquunt saepe minati.

Te suis matres metuunt iuvencis, te senes parci miseraeque nuper virgines nuptae, tua ne retardet aura maritos.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:19



IX

Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque, nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querqueta Gargani laborant et foliis viduantur orni: tu semper urges flebilibus modis Mysten ademptum, nec tibi Vespero surgente decedunt amores nec rapidum fugiente solem.

At non ter aevo functus amabilem ploravit omnis Antilochum senex annos nec inpubem parentes Troilon aut Phrygiae sorores flevere semper. Desine mollium tandem querellarum et potius nova cantemus Augusti tropaea Caesaris et rigidum Niphaten Medumque flumen gentibus additum victis minores volvere vertices intraque praescriptum Gelonos exiguis equitare campis.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:20



X

Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum.

Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula.

Saepius ventis agitatur ingens pinus et celsae graviore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montis.

Sperat infestis, metuit secundis alteram sortem bene praeparatum pectus. Informis hiemes reducit Iuppiter, idem summovet. Non, si male nunc, et olim sic erit: quondam cithara tacentem suscitat Musam neque semper arcum tendit Apollo.

Rebus angustis animosus atque fortis appare; sapienter idem contrahes vento nimium secundo turgida vela.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:21



XI

Quid bellicosus Cantaber et Scythes, Hirpine Quincti, cogitet Hadria divisus obiecto, remittas quaerere nec trepides in usum poscentis aevi pauca: fugit retro levis iuventas et decor, arida pellente lascivos amores canitie facilemque somnum.

Non semper idem floribus est honor vernis neque uno luna rubens nitet voltu: quid aeternis minorem consiliis animum fatigas?

Cur non sub alta vel platano vel hac pinu iacentes sic temere et rosa canos odorati capillos, dum licet, Assyriaque nardo potamus uncti? dissipat Euhius curas edacis. Quis puer ocius restinguet ardentis Falerni pocula praetereunte lympha?

Quis devium scortum eliciet domo Lyden? Eburna dic, age, cum lyra maturet, in comptum Lacaenae more comas religata nodum.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 12:25



XII

Nolis longa ferae bella Numantiae, nec durum Hannibalem nec Siculum mare Poeno purpureum sanguine mollibus aptari citharae modis, nec saevos Lapithas et nimium mero Hylaeum domitosque Herculea manu Telluris iuvenes, unde periculum fulgens contremuit domus Saturni veteris; tuque pedestribus dices historiis proelia Caesaris, Maecenas, melius ductaque per vias regum colla minacium.

Me dulcis dominae Musa Licymniae cantus, me voluit dicere lucidum fulgentis oculos et bene mutui fidum pectus amoribus quam nec ferre pedem dedecuit choris nec certare ioco nec dare bracchia ludentem nitidis virginibus sacro Dianae celebris die.

Num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae, plenas aut Arabum domos cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?



_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 14:02




XIII

Ille et nefasto te posuit die, quicumque primum, et sacrilega manu produxit, arbos, in nepotum perniciem obprobriumque pagi; illum et parentis crediderim sui fregisse cervicem et penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis, ille venena Colcha et quidquid usquam concipitur nefas tractavit, agro qui statuit meo te, triste lignum, te, caducum in domini caput inmerentis.

Quid quisque vitet, nunquam homini satis cautum est in horas: navita Bosphorum Poenus perhorrescit neque ultra caeca timet aliunde fata, miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum robur; sed inprovisa leti uis rapuit rapietque gentis.

Quam paene furvae regna Proserpinae et iudicantem vidimus Aeacum sedesque discriptas piorum et Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura navis, dura fugae mala, dura belli.
Utrumque sacro digna silentio mirantur umbrae dicere, sed magis pugnas et exactos tyrannos densum umeris bibit aure volgus.

Quid mirum, ubi illis carminibus stupens demittit atras belua centiceps auris et intorti capillis Eumenidum recreantur angues?

Quin et Prometheus et Pelopis parens dulci laborum decipitur sono nec curat Orion leones aut timidos agitare lyncas.



_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 15:47



XIV

Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi compescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.

Frustra cruento Marte carebimus fractisque rauci fluctibus Hadriae, frustra per autumnos nocentem corporibus metuemus Austrum: visendus ater flumine languido Cocytos errans et Danai genus infame damnatusque longi Sisyphus Aeolides laboris.

Linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur; absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinguet pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 15:49



XV

Iam pauca aratro iugera regiae moles relinquent, undique latius extenta visentur Lucrino stagna lacu platanusque caelebs evincet ulmos; tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori; tum spissa ramis laurea fervidos excludet ictus. Non ita Romuli praescriptum et intonsi Catonis auspiciis veterumque norma.

Privatus illis census erat brevis, commune magnum; nulla decempedis metata privatis opacam porticus excipiebat Arcton, nec fortuitum spernere caespitem leges sinebant, oppida publico sumptu iubentes et deorum templa novo decorare saxo.






_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 15:50


XVI

Otium divos rogat in patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis; otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpur venale neque auro.

Non enim gazae neque consularis summovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis.

Vivitur parvo bene, cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert.

Quid brevi fortes iaculamur aevo multa?
Quid terras alio calentis sole mutamus?
Patriae quis exul se quoque fugit?

Scandit aeratas vitiosa navis cura nec turmas equitum relinquit, ocior cervis et agente nimbos ocior Euro.

Laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu: nihil est ab omni parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem, longa Tithonum minuit senectus, et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora.

Te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae; mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere volgus.





_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 15:52



XVII

Cur me querellis exanimas tuis?
Nec dis amicum est nec mihi te prius obire, Maecenas, mearum grande decus columenque rerum.

A! Te meae si partem animae rapit maturior vis, quid moror altera, nec carus aeque nec superstes integer? Ille dies utramque ducet ruinam. Non ego perfidum dixi sacramentum: ibimus, ibimus,utcumque praecedes, supremum carpere iter comites parati.

Me nec Chimaerae spiritus igneae nec, si resurgat centimanus gigas, divellet umquam: sic potenti Iustitiae placitumque Parcis.

Seu Libra seu me Scorpios aspicit formidolosus, pars violentior natalis horae, seu tyrannus Hesperiae Capricornus undae, utrumque nostrum incredibili modo consentit astrum; te Iovis impio tutela Saturno refulgens eripuit volucrisque Fati tardavit alas, cum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum; me truncus inlapsus cerebro sustulerat, nisi Faunus ictum dextra levasset, Mercurialium custos virorum. Reddere victimas aedemque votivam memento; nos humilem feriemus agnam.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Max em Qui 18 Jun - 15:55



XVIII

Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar; non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa, neque Attali ignotus heres regiam occupavi, nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae.
At fides et ingeni benigna vena est pauperemque dives me petit; nihil supra deos lacesso nec potentem amicum largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die novaeque pergunt interire lunae; tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos marisque Bais obstrepentis urges summovere litora, parum locuples continente ripa.
Quid quod usque proximos revellis agri terminos et ultra limites clientium salis avarus? Pellitur paternos in sinu ferens deos et uxor et vir sordidosque natos.
Nulla certior tamen rapacis Orci fine destinata aula divitem manet
erum.
Quid ultra tendis?
Aequa tellus pauperi recluditur regumque pueris, nec satelles Orci callidum Promethea revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali genus coercet, hic levare functum pauperem laboribus vocatus atque non vocatus audit.




_________________
avatar
Max
Deus
Deus

Academy : 20

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Jupiter em Qui 18 Jun - 16:01

XIX
 
Bacchum in remotis carmina rupibus vidi docentem, credite posteri, Nymphasque discentis et auris capripedum Satyrorum acutas.
 
Euhoe, recenti mens trepidat metu plenoque Bacchi pectore turbidum laetatur. Euhoe, parce Liber, parce, gravi metuende thyrso.
 
Fas pervicacis est mihi Thyiadas uinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella; fas et beatae coniugis additum stellis honorem tectaque Penthei disiecta non leni ruina, Thracis et exitium Lycurgi.
 
Tu flectis amnes, tu mare barbarum, tu separatis uvidus in iugis nodo coerces viperino Bistonidum sine fraude crinis.               
 
Tu, cum parentis regna per arduum cohors Gigantum scanderet inpia, Rhoetum retorsisti leonis unguibus horribilique mala; quamquam, choreis aptior et iocis ludoque dictus, non sat idoneus pugnae ferebaris; sed idem pacis eras mediusque belli.
 
Te vidit insons Cerberus aureo cornu decorum leniter atterens  caudam et recedentis trilingui ore pedes tetigitque crura.
avatar
Jupiter
Deus
Deus

Academy : 93

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Jupiter em Qui 18 Jun - 16:03

XX
 
Non usitata nec tenui ferar penna biformis per liquidum aethera vates neque in terris morabor longius invidiaque maior urbis relinquam. Non ego pauperum sanguis parentum, non ego quem vocas, dilecte Maecenas, obibo nec Stygia cohibebor unda.
 
Iam iam residunt cruribus asperae pelles et album mutor in alitem superne nascunturque leves per digitos umerosque plumae.
 
Iam Daedaleo ocior Icaro uisam gementis litora Bosphori Syrtisque Gaetulas canorus ales Hyperboreosque campos.
 
Me Colchus et qui dissimulat metum Marsae cohortis Dacus et ultimi noscent Geloni, me peritus discet Hiber Rhodanique potor.               
 
Absint inani funere neniae luctusque turpes et querimoniae; conpesce clamorem ac sepulcri mitte supervacuos honores.
avatar
Jupiter
Deus
Deus

Academy : 93

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Jupiter em Qui 18 Jun - 16:06

..Finis..
avatar
Jupiter
Deus
Deus

Academy : 93

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: Carminvm..:

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo


 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum