_Epigramma_

Página 3 de 3 Anterior  1, 2, 3

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:09



Iam super oceanum venit a seniore marito flava pruinoso quae vehit axe diem.
'Quo properas, Aurora? mane!—sic Memnonis umbris annua sollemni caede parentet avis!

Nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis; si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.

Nunc etiam somni pingues et frigidus aer, et liquidum tenui gutture cantat avis.

Quo properas, ingrata viris, ingrata puellis?

Roscida purpurea supprime lora manu!



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:10



Ante tuos ortus melius sua sidera servat navita nec media nescius errat aqua; te surgit quamvis lassus veniente viator, et miles saevas aptat ad arma manus.

Prima bidente vides oneratos arva colentes; prima vocas tardos sub iuga panda boves.

Tu pueros somno fraudas tradisque magistris, ut subeant tenerae verbera saeva manus; atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, unius ut verbi grandia damna ferant.

Nec tu consulto, nec tu iucunda diserto; cogitur ad lites surgere uterque novas.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:13



Tu, cum feminei possint cessare labores, lanificam revocas ad sua pensa manum.
Omnia perpeterer—sed surgere mane puellas, quis nisi cui non est ulla puella ferat?

Optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet, ne fugerent vultus sidera mota tuos!

Optavi quotiens, aut ventus frangeret axem, aut caderet spissa nube retentus equus!

Quid, si Cephalio numquam flagraret amore?

An putat ignotam nequitiam esse suam?

Invida, quo properas?




_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:15



Quod erat tibi filius ater, materni fuerat pectoris ille color. Tithono vellem de te narrare liceret; fabula non caelo turpior ulla foret.

Illum dum refugis, longo quia grandior aevo, surgis ad invisas a sene mane rotas.
At si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres, clamares: "lente currite, noctis equi!"
Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?

Num me nupsisti conciliante seni?

Adspice, quot somnos iuveni donarit amato Luna!—neque illius forma secunda tuae.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:16



Ipse deum genitor, ne te tam saepe videret, commisit noctes in sua vota duas.'

Iurgia finieram.
Scires audisse: rubebat—nec tamen adsueto tardius orta dies!

XIV



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:18



Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.
At si passa fores, quid erat spatiosius illis?

Contigerant imum, qua patet usque, latus.

Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres?

Vela colorati qualia Seres habent, vel pede quod gracili deducit aranea filum, cum leve deserta sub trabe nectit opus.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:19



Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, sed, quamvis neuter, mixtus uterque color—qualem clivosae madidis in vallibus Idae ardua derepto cortice cedrus habet.

Adde, quod et dociles et centum flexibus apti et tibi nullius causa doloris erant.

Non acus abrupit, non vallum pectinis illos. Ornatrix tuto corpore semper erat; ante meos saepe est oculos ornata nec umquam bracchia derepta saucia fecit acu.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:21



Saepe etiam nondum digestis mane capillis purpureo iacuit semisupina toro. Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, cum temere in viridi gramine lassa iacet.

Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, heu, male vexatae quanta tulere comae!
Quam se praebuerunt ferro patienter et igni, ut fieret torto nexilis orbe sinus!

Clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines!

Sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo!


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:23



Vim procul hinc remove!

Non est, qui debeat uri; erudit admotas ipse capillus acus.'
Formosae periere comae—quas vellet Apollo, quas vellet capiti Bacchus inesse suo!

Illis contulerim, quas quondam nuda Dione pingitur umenti sustinuisse manu.

Quid male dispositos quereris periisse capillos?


Quid speculum maesta ponis, inepta, manu?

Non bene consuetis a te spectaris ocellis; ut placeas, debes inmemor esse tui.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:24



Non te cantatae laeserunt paelicis herbae, non anus Haemonia perfida lavit aqua; nec tibi vis morbi nocuit—procul omen abesto!— nec minuit densas invida lingua comas.

Facta manu culpaque tua dispendia sentis; ipsa dabas capiti mixta venena tuo.

Nunc tibi captivos mittet Germania crines; tuta triumphatae munere gentis eris. O quam saepe comas aliquo mirante rubebis, et dices: 'empta nunc ego merce probor, nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.

Fama tamen memini cum fuit ista mea.'

_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:25


Me miserum! Lacrimas male continet oraque dextra protegit ingenuas picta rubore genas.

Sustinet antiquos gremio spectatque capillos, ei mihi, non illo munera digna loco!
Collige cum vultu mentem! reparabile damnum est.

Postmodo nativa conspiciere coma.

XV



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:28



Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos, ingeniique vocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae pulverulenta sequi, nec me verbosas leges ediscere nec me ingrato vocem prostituisse foro?

Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar.

Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, dum rapidas Simois in mare volvet aquas; vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, dum cadet incurva falce resecta Ceres.

Battiades semper toto cantabitur orbe; quamvis ingenio non valet, arte valet.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:29


Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno; cum sole et luna semper Aratus erit; dum fallax servus, durus pater, inproba lena vivent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris casurum nullo tempore nomen habent.

Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga petita duci?

Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies; Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, et sua cum Gallo nota Lycoris erit.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:30

Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri depereant aevo, carmina morte carent.

Cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi!

Vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque a sollicito multus amante legar!

_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:31


Pascitur in vivis Livor; post fata quiescit, cum suus ex merito quemque tuetur honos.

Ergo etiam cum me supremus adederit ignis, vivam, parsque mei multa superstes erit.

_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:32


et ..Finis..



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 3 de 3 Anterior  1, 2, 3

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo


 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum