_Epigramma_

Página 2 de 3 Anterior  1, 2, 3  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Dom 14 Jun - 0:29


Adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu,
   caeduntur Pariis qualia saxa iugis.

Exanimis artus et membra trementia vidi—
   ut cum populeas ventilat aura comas,
ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo,              
   summave cum tepido stringitur unda Noto;
suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,
   qualiter abiecta de nive manat aqua.

Tunc ego me primum coepi sentire nocentem—
   sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.  
           
Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex;
   ter formidatas reppulit illa manus.

At tu ne dubita—minuet vindicta dolorem—
   protinus in vultus unguibus ire meos.

Nec nostris oculis nec nostris parce capillis:
quamlibet infirmas adiuvat ira manus;
neve mei sceleris tam tristia signa supersint,
pone recompositas in statione comas!





Última edição por Neptunus em Qui 18 Jun - 19:47, editado 1 vez(es)

_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 19:41


VIII

Est quaedam—quicumque volet cognoscere lenam, audiat!—est quaedam nomine Dipsas anus.

Ex re nomen habet—nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria vidit equis.

Illa magas artes Aeaeaque carmina novit inque caput liquidas arte recurvat aquas; scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo licia, quid valeat virus amantis equae.

Cum voluit, toto glomerantur nubila caelo; cum voluit, puro fulget in orbe dies.

Sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi; purpureus Lunae sanguine vultus erat.

Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi.
Suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.

Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris et solidam longo carmine findit humum.


_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 19:49

Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; nec tamen eloquio lingua nocente caret. Fors me sermoni testem dedit; illa monebat talia—me duplices occuluere fores:

'Scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato? Haesit et in vultu constitit usque tuo. Et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; me miseram, dignus corpore cultus abest!

Tam felix esses quam formosissima, vellem— non ego, te facta divite, pauper ero.
Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.

Mars abiit; signo nunc Venus apta suo. Prosit ut adveniens, en adspice! dives amator te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.

Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi; si te non emptam vellet, emendus erat.'


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 20:46


‘Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste, si simules, prodest; verus obesse solet. Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, quantum quisque ferat, respiciendus erit. Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae noluerint habiles pluribus esse viris; nunc Mars externis animos exercet in armis, at Venus Aeneae regnat in urbe sui.

Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit—aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat. Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant, excute; de rugis crimina multa cadent.

Penelope iuvenum vires temptabat in arcu; qui latus argueret, corneus arcus erat.

Labitur occulte fallitque volubilis aetas, ut celer admissis labitur amnis aquis. Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi, canescunt turpi tecta relicta situ—forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 20:48

Nec satis effectus unus et alter habent; certior e multis nec tam invidiosa rapina est. Plena venit canis de grege praeda lupis.

Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates donat?

Amatoris milia multa leges. Ipse deus vatum palla spectabilis aurea tractat inauratae consona fila lyrae.

Qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; crede mihi, res est ingeniosa dare. Nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus, despice; gypsati crimen inane pedis. Nec te decipiant veteres circum atria cerae.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 20:50


Tolle tuos tecum, pauper amator, avos!

Qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, quod det, amatorem flagitet ante suum!

Parcius exigito pretium, dum retia tendis, ne fugiant; captos legibus ure tuis!
Nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari, et cave ne gratis hic tibi constet amor!

Saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem, et modo, quae causas praebeat, Isis erit. Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum, neve relentescat saepe repulsus amor.

Surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; audiat exclusi verba receptus amans; et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso- vanescit culpa culpa repensa tua.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 20:51

Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: saepe simultates ira morata facit.

Quin etiam discant oculi lacrimare coacti, et faciant udas illa vel ille genas; nec, siquem falles, tu periurare timeto— commodat in lusus numina surda Venus.

Servus et ad partes sollers ancilla parentur, qui doceant, apte quid tibi possit emi; et sibi pauca rogent—multos si pauca rogabunt, postmodo de stipula grandis acervus erit.
Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem; fit cito per multas praeda petita manus. Cum te deficient poscendi munera causae, natalem libo testificare tuum!
Ne securus amet nullo rivale, caveto; non bene, si tollas proelia, durat amor. Ille viri videat toto vestigia lecto factaque lascivis livida colla notis. Munera praecipue videat, quae miserit alter. Si dederit nemo, Sacra roganda Via est.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 20:52


Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, quod numquam reddas, commodet, ipsa roga!

Lingua iuvet mentemque tegat—blandire noceque; inpia sub dulci melle venena latent. Haec si praestiteris usu mihi cognita longo, nec tulerint voces ventus et aura meas, saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis, ut mea defunctae molliter ossa cubent.'

Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, at nostrae vix se continuere manus, quin albam raramque comam lacrimosaque vino lumina rugosas distraherentque genas.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 20:54

Di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam, et longas hiemes perpetuamque sitim!



_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 20:56



IX

Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; Attice, crede mihi, militat omnis amans.

Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.

Turpe senex miles, turpe senilis amor.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 21:00


Quos petiere duces animos in milite forti, hos petit in socio bella puella viro. Pervigilant ambo; terra requiescit uterque—ille fores dominae servat, at ille ducis.

Militis officium longa est via; mitte puellam, strenuus exempto fine sequetur amans. Ibit in adversos montes duplicataque nimbo flumina, congestas exteret ille nives, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros aptaque verrendis sidera quaeret aquis.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 23:48



Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis et denso mixtas perferet imbre nives?

Mittitur infestos alter speculator in hostes; in rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
Ille graves urbes, hic durae limen amicae obsidet; hic portas frangit, at ille fores. Saepe soporatos invadere profuit hostes caedere et armata vulgus inerme manu.

Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, et dominum capti deseruistis equi. Nempe maritorum somnis utuntur amantes, et sua sopitis hostibus arma movent.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 23:49

Custodum transire manus vigilumque catervas militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt, quosque neges umquam posse iacere, cadunt.

Ergo desidiam quicumque vocabat amorem, desinat. Ingenii est experientis amor. Ardet in abducta Briseide magnus Achilles—dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!

Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, et, galeam capiti quae daret, uxor erat. Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 23:51



Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit; notior in caelo fabula nulla fuit. Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; mollierant animos lectus et umbra meos.
Inpulit ignavum formosae cura puellae iussit et in castris aera merere suis.

Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.

Qui nolet fieri desidiosus, amet!




_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 23:52

X

Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis coniugibus belli causa duobus erat, qualis erat Lede, quam plumis abditus albis callidus in falsa lusit adulter ave,qualis Amymone siccis erravit in agris, cum premeret summi verticis urna comas—talis eras; aquilamque in te taurumque timebam, et quidquid magno de Iove fecit amor.

Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, nec facies oculos iam capit ista meos.
Cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.

Haec te non patitur causa placere mihi. Donec eras simplex, animum cum corpore amavi; nunc mentis vitio laesa figura tua est.

Et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos et nullas vestes, ut sit apertus, habet.

Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?

Quo pretium condat, non habet ille sinum!


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 23:54



Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis— non decet inbelles aera merere deos. Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere, et miseras iusso corpore quaerit opes; devovet imperium tamen haec lenonis avari et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; turpe erit, ingenium mitius esse feris.
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit; non aries placitam munere captat ovem.

Sola viro mulier spoliis exultat ademptis, sola locat noctes, sola licenda venit, et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 23:55


Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus, altera cur illam vendit et alter emit?

Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, quam socio motu femina virque ferunt?

Non bene conducti vendunt periuria testes, non bene selecti iudicis arca patet. Turpe reos empta miseros defendere lingua; quod faciat magni, turpe tribunal, opes; turpe tori reditu census augere paternos, et faciem lucro prostituisse suam.

Gratia pro rebus merito debetur inemptis; pro male conducto gratia nulla toro.

Omnia conductor solvit; mercede soluta non manet officio debitor ille tuo. Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; non habet eventus sordida praeda bonos.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Qui 18 Jun - 23:57


Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, ut premerent sacrae virginis arma caput; e quibus exierat, traiecit viscera ferro filius, et poenae causa monile fuit.

Nec tamen indignum est a divite praemia posci; munera poscenti quod dare possit, habet.

Carpite de plenis pendentes vitibus uvas; praebeat Alcinoi poma benignus ager!

Officium pauper numeret studiumque fidemque; quod quis habet, dominae conferat omne suae.




_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Qui 18 Jun - 23:58



Est quoque carminibus meritas celebrare puellas dos mea; quam volui, nota fit arte mea.

Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum; carmina quam tribuent, fama perennis erit.

Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; quod nego poscenti, desine velle, dabo!

XI



_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:00



Colligere incertos et in ordine ponere crines docta neque ancillas inter habenda Nape, inque ministeriis furtivae cognita noctis utilis et dandis ingeniosa notis saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, saepe laboranti fida reperta mihi—accipe et ad dominam peraratas mane tabellas perfer et obstantes sedula pelle moras!

Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum, nec tibi simplicitas ordine maior adest. Credibile est et te sensisse Cupidinis arcus—in me militiae signa tuere tuae!

Si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices; cetera fert blanda cera notata manu.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:01



Dum loquor, hora fugit. vacuae bene redde tabellas, verum continuo fac tamen illa legat.

Adspicias oculos mando frontemque legentis; et tacito vultu scire futura licet.

Nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto; odi, cum late splendida cera vacat.

Conprimat ordinibus versus, oculosque moretur margine in extremo littera rasa meos.


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:03



Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?

Hoc habeat scriptum tota tabella 'veni!'

Non ego victrices lauro redimire tabellas nec Veneris media ponere in aede morer.
Subscribam: 'Veneri Fidas Sibi Naso Ministras Dedicat, At Nuper Vile Fuistis Acer.'




_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:04



XII

Flete meos casus—tristes rediere tabellae infelix hodie littera posse negat. Omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet, ad limen digitos restitit icta Nape.

Missa foras iterum limen transire memento cautius atque alte sobria ferre pedem!

Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, tuque, negaturis cera referta notis!—quam, puto, de longae collectam flore cicutae melle sub infami Corsica misit apis.

At tamquam minio penitus medicata rubebas— ille color vere sanguinolentus erat.

Proiectae triviis iaceatis, inutile lignum, vosque rotae frangat praetereuntis onus!


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Ceres em Sex 19 Jun - 0:06



Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum, convincam puras non habuisse manus.

Praebuit illa arbor misero suspendia collo, carnifici diras praebuit illa cruces; illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, vulturis in ramis et strigis ova tulit.

His ego commisi nostros insanus amores molliaque ad dominam verba ferenda dedi?

Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae, quas aliquis duro cognitor ore legat; inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, in quibus absumptas fleret avarus opes.



_________________
avatar
Ceres
Deusa
Deusa

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Neptunus em Sex 19 Jun - 0:07

Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.

Auspicii numerus non erat ipse boni.

Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus rodat, et inmundo cera sit alba situ?

XIII


_________________
avatar
Neptunus
Deus
Deus

Academy : 38
Lugares : Roma

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: _Epigramma_

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 2 de 3 Anterior  1, 2, 3  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo


 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum