|Gordiani|Tres|

Página 3 de 4 Anterior  1, 2, 3, 4  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qua 1 Jul - 23:44

Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. Ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. Et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus, quae illic iussa videbantur, mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et Attico conss. Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel vexiliis vel militibus facile Persas evinceret. Fecit iter in Moesiam atque in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis fuit, delevit, fugavit, expulit atque summovit.

Inde per Syriam Antiochiam veni, quae a Persis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit ac Sapore Persarum rege post Artaxerxen summoto, et Antiochiam recepit et Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Bjørn em Qua 1 Jul - 23:46

Rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit, ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertineret, adtaminaret.  Sed haec omnia per Misetheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt.  Effectum denique est, ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent totumque orientem Romana res p. detineret.  Extat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto uso et socero ingentes gratias agit. Cuis partem indidi, ut ex eo vera cognosceres :  "Post haec, p.c., quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa conectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum, et leges amovimus.  


Carras deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si dii faverint, Ctesifonta usque veniemus.  Valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus.  Vestrum est igitur supplicationes decernere, nos diis commendare, Misitheo gratias agere".  


His in senatu lectis quadrigae elefantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadrigae sex equorum et triumphalis currus et titulus huismodi :  


"Misitheo eminenti viro, parenti principum, praetorii praefecto, totius orbis tutori, restitutori rei p. senatus populusque Romanus vicem reddidit".
avatar
Bjørn
Augustus
Augustus

Academy : 38

Ver perfil do usuário

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qua 1 Jul - 23:49

Sed ista felicitas longior esse non potuit. Nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo extinctus est herede Romana re p., ut quicquid eius fuerat, vectigalibus urbis accederet.

Cuis viri tanta in re p. dispositio fuit, ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum p. R. ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum. Idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit. Nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere. Castra omnia et fossatorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. Amabaturque ab omnibus, quod sic et rem p. amaret et principem.

Tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere; nam cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculorum iuberetur accipere, mutatis, quae fuerunt parata, id fertur datum, quo magis solveretur. Atque ita examinatus est.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Bjørn em Qua 1 Jul - 23:51

Quo mortuo Arriano et Papo conss. in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus, sed superbus, qui se in novitate atque enormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt.  Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum, ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites, in quibus annonari non posset.  Hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum.  Sed Philippus etiam hoc addidit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare, qui militem gubernaret, qui rem publicam sciret.  Corrupit praeterea etiam principes, effectumque, ut palam Philippus ad imperium posceretur.  


Amici Gordiani primo vehementissime resistebamt, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.
avatar
Bjørn
Augustus
Augustus

Academy : 38

Ver perfil do usuário

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qua 1 Jul - 23:53

Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret et ille se imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari. Sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret.

Et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. Denique cum se videret minorem haberi, petit, ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. Dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur, neque id optinuit. Petit etiam, ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. Ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere. Ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis.

Verum cum secum ipse cogitaret amore populi R. et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam re p. liberasset, posse fieri, ut ficta quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium, re recenti cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi.

Quod cum primo dilatum esset, post, ut iussit, impletum est. Ita Philippus impie, non iure optinuit imperium.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Bjørn em Qua 1 Jul - 23:55

 Imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur Argum Scytharum rex finitimorum regan vastabat, maxime quod conpererat Misitheum perisse, cuius consilio res p. fuerat gubernata.  


Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordianum morbo perisse seque a cunctis militibus electum. Nec defuit, ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur.  Appellato igitur pricipe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit.  


Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil preter aetatem deesset imperio.  Amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum.  Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse.  


Denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.
avatar
Bjørn
Augustus
Augustus

Academy : 38

Ver perfil do usuário

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qua 1 Jul - 23:57

Domus Gordianorum etiam nunc extat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. Est villa eorum via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo habens, quarum quinquaginta Carysteae quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades, quinquaginta Numidicae pari mensura sunt.

In qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia et thermae, quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in urbe terrarum. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Opera Gordiani Romae nulla extant, praeter quaedam nymfia et balneas. Sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. Instituerat porticum in campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret atque inter virdaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum.

Cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticum poneret, ne sine usu essent vel virdiaria vel porticus. Sed haec omnia hunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Bjørn em Qua 1 Jul - 23:59

Fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id es yaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rinoceros unus, arcoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta et cetera huius modi animalia innumera et diversa, quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit;  has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum.  


Quod votum publicum nihil valuit. Nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum a condita urbe in consulatu suo et filii sui celebravit.  


Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis a Philippis se sua manu suisque gladiis et isdem, quibus illum percusserant, interemisse dicuntur.
avatar
Bjørn
Augustus
Augustus

Academy : 38

Ver perfil do usuário

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qui 2 Jul - 0:01

Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legerentur : "Divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum".

Quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus. Quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore, quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere. Quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, ne quis tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.



Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Bjørn em Qui 2 Jul - 0:05


Finis
avatar
Bjørn
Augustus
Augustus

Academy : 38

Ver perfil do usuário

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 3 de 4 Anterior  1, 2, 3, 4  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo

- Tópicos similares

 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum