|Gordiani|Tres|

Página 1 de 4 1, 2, 3, 4  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Ir em baixo

|Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qui 22 Ago - 17:45


Fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam clementiam destinarem. Nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione conceperant. Sed inprobum visum est vel pietatem tuam tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare. Quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni tuae, ne cogeneris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam lectitare. Sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinemque verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare confingo, iam rem adgrediar.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qui 22 Ago - 17:46

Gordiani non, ut quidam inperiti scriptores locuntur, duo sed tres fuerunt, idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo, Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi breviter, ad finem tamen omnia persecuti sunt. Horum Gordianus senior, id est primus, natus est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit, maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus. Is post consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qui 22 Ago - 17:49

Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus: adulescens cum esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia extant, et quidem cuncta illa quae Cicero, et de Mario et Arathum et Halcyonas et Uxorium et Nilum. Quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. Scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandridos, ita etiam ille Antoniniados, hoc est Antoninum Pium et Antoninum Marcum, versibus disertissimis libris triginta vitam illorum et bella et publice privatimque gesta perscribens. Et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis. Quaesturam magnificientissimam gessit. Aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. Feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una mille. Extat silva eius memorabilis, quae picta est in domo rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus vester fiscus invasit. In qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Brittannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, strutiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti. Haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qui 22 Ago - 17:51

Praeturam nobilem gessit. Post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. Filios duos habuit, illum consularem, qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est Iunio Balbo, consulari viro. In consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, modo circenses ultra imperatorium mirans modum. Palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. Equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. Cordus sicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae et Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. Scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum, qui ante eum fuerunt. Tantum autem Antoninos dilexit, ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. Iam illud satis constat, quod filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret..

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Sjöberg em Qui 22 Ago - 18:54

Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt. Extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. Cuius hoc exemplum est : "Neque gratius nihi quicquam, p. c., neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulum ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum,continentem, bonum" et reliqua. Ex quo apparet, quantus vir eo tempore Gordianus fuerit. Amatus est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent. Extat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. Nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclatum est : "Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli." Haec et alia frequenter audivit.
avatar
Sjöberg
|Adamantium|
|Adamantium|

Academy : 78

Ver perfil do usuário http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Sjöberg em Qui 22 Ago - 18:55

Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus, corporis qualitate subcrassulus, moribus ita moderatus, ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut immodeste aut nimie fecerit. Affectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filium et nepotem religiose. Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam. Consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit. Vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo. Somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. Quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.
avatar
Sjöberg
|Adamantium|
|Adamantium|

Academy : 78

Ver perfil do usuário http://bcbg.vinciproject.com/

Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Ter 9 Jun - 21:28

Sed boni mores nihil ei profuerunt. Hac enim vita[e] venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam exitum passus est.

Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, iam ex consulibus filio sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sdibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerique militibus occiderunt.

Occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare, quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur.

Tunc quidam Mauricius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Tysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut contionabundus est locutus :

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Ter 9 Jun - 21:29

"Gratias diis immortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necesseriam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. Nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, nisi facto imperatore salvi esse non possumus. Quodcirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus".

Tunc adclamatum est:

"Aequum est, iustum est. Giordane Auguste, di te servent. feliciter imperator es, cum filio imperes."

His actis propere ventum est ad oppidum Tysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris doctiorem iacens un lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. Et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod (a) Maximinianis <dubie, a> fautoribus <necessario> imminebat, imperatorem se appellari senex passus est.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qua 1 Jul - 23:01

Erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat, ut toto dignus videretur imperio.

De rationalii quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem conperit, iam mortis vicinus et filio magis tiomens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis est carceri Maximini.

Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus eraserunt, ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt. Addunt quidam Africani cognomentum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa impoerare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. In plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, alii vero Antonios.

Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor auctor est, pari potestate succinctus est. Missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est.

Missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut amines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.

Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Convidado em Qua 1 Jul - 23:02

Sed tanta gratulationes factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam vigintiviros eligerent, inter quos erat Maximinus sive Puppienus et Clodius Balbinus.

Qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. Illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. Tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. Sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicabatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiara promittenti. Usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini.

De cuius morte haec fabella fertur. fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaetore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. Longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea, quae sibi erant secreto dicenda, perquireret, hortantibus, ut prius signum inspiceret epistolae, dum considerat, interemptus est.

Persuasum deinde est militibus iussum Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in castris Gordianorum et littrerae et vultus sunt propositi.


Convidado
Convidado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Re: |Gordiani|Tres|

Mensagem por Conteúdo patrocinado


Conteúdo patrocinado


Voltar ao Topo Ir em baixo

Página 1 de 4 1, 2, 3, 4  Seguinte

Ver o tópico anterior Ver o tópico seguinte Voltar ao Topo

- Tópicos similares

 
Permissão deste fórum:
Você não pode responder aos tópicos neste fórum